- SAGARIS
- I.SAGARISAiacis Locri fil. memoratus Solino c. 2. Notum est, a Philocteta Petiliam constitutam --- Sybarim a Troezeniis et a Sagari Aiacis Locri filio etc. Sed Achaeos cum Troezeniis Sybarim condidisse, tradit Aristoteles de Republ. l. 2. de Sagari vero Aiacis Locri filio, nihil alibi occurrit. Sagaris quidem nomen proprium Graecum, in antiquis Inscriptionibus occurrit, et in illo versu Martial. l. 8. Epigr. 58.Possum te Sagarim iure vocare meo.Salmas. ad Solin. p. 65. Alii tamen apud Martialem, Sagarim Scuti genus esse Poetam in ambigua hac voce, quae et pro sago accipi possit, ludere, contendunt. Vide Raderum ad loc.II.SAGARISfluv. Asiae, qui ex Dindymo Galatiae monte nascens, et per Phrygiam Bithyniamque flexuosô cursu delatus, tandem influit in pontum Euxinum. Ovid. Pont. l. 4. Ep. 10. v. 47.Huc Lyxus, huc Sagaris, Peniusque Hypanisque CratesqueInfluit, et crebrô vortice tortus Halys.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.